monumenta.ch > Tertullianus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 23, 8
Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore iudicaturum. Dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum Platonis et poetarum esse sortitos; suae saltem ignominiae et damnationis notam refutent: renuant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum sanguine et fumo et putidis rogis pecorum et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eumdem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis. Atqui omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet , et de commemoratione eorum, quae sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia exspectant.